- TRIUM Liberorum jur
- TRIUM Liberorum jurcelebre apud Romanos olim, indigitatur Iuvenali, Sat. 9. v. 87.Iura Parentis habes, propter mescriberis haeres,Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.Commoda praeterea iungentur mille caducis,Si numerum, si treis implevero ---Nem pe cum apud romanos Praeturae, Quaesturae, omnesque Maglstratus et Honores, ad numerum liberorum Parentibus distribuerentur, frumentum quoque pro illo daretur, iique in fascibus sumendis priores essent, et in spectaculis honoratiora loca occuparent, qui plures haberent liberos; unde nataeleges, Iulis, Papia Poppaea, aliae: inprimis fuêre Iura trium Liberorum, a Graecis derivata. Inter illos enim Spartani, multiplicandorum civium causâ, legem tulerunt, ut; qui tres liberos genuisset, a custodiae munere esset im munis, si credimus Aeliano, Var. Hist. l. 6. c. 6. HInc ne infelices essent gravidae uxores, supplicationes et vota Veneri apud romanos, Τριτοπάτορσι, apud Athenienses facta. Dicebantur autem Τριτοπάτορες, i. e. tertiô loc1o parentes, post Solem puta et Lunam, tres illi venti cottus, Briareus et Gyges, de quibus multa vetus Scholiastes Hesiodi in Theogon. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de Idoilol. l. 3. c. 2. Cum vero haud paucis ea felicitae non contigeret, donabantur hôc iure ab Imperatoribus nonnulli, quibus id Natura negaverat. Plinius Iun. l. 10. Ep. 23. Exprimere Domine verbis non possum, quantum mihi gaudium attulerit, quod me dignum putâsti iure trium liberorum. Clari videl. homines et bene meriti, ut hôc pactô, praeter dicta, in Testamentis legata quoque capere, et ad caducarum hereditatum successionem admitti possent. Unde Martialis ἄπαις, ius hoc a Domitiano, magni beneficii locô, et in laboris sui praeminum ac solatium, petit, l. 2. Epigr. 91. v. 5.Quod Fortuna vetat fieri, permitte videri,Natorum genitor credar ut esse trium etc.Vide Scholia ad loc. Th. Bartholinum, de Puerperio Veter. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.